Latin
VIVITUR INGENIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 401
Unproofread scanNot analysed yet
prehendit; coacta raptorem sequitur, atque ut dejiciat violentum procum, reflectit caudam ad maris pectus, qua quidem parte natura recondidit tela &arcus amoris. Ita vincitur Proditione sua tanquam quae vincere nollet. 31. Quam innumera ova in sinu continet Canter (1249) maximis annumeratus Insectis, sie Gamarum referre placeat. Post paucos dies deposuit omnia, videsque pendere sub foliosa cauda. Mas duobus Cupidinis telis instruitur, quod nulli Quadrupedi, Avi aut Pisei concessum. Quo naturae instinctu quaerit Cancer Eremita dictus (1150) relictas Testaceorum &Conchyliorum domos, eas intrat &inhabitat, ne ab externis laedatur injuriis cauda eute nuda, cui non minus quam Ursus timet. Sic testam alterius volvit, ut suum dolium Cynicus. Quin &miri sunt Cancri pulmones sub magna lorica reconditi; Mirum os in nudo pectore mox juxta ventriculum; Duri oculi; Stupendi gressus; Giganteae manus; annua renascentia, cum vestes &testam deponit veterem. Imo renascitur ipsi deperditum brachium femurque; Ne quis tamen inde neget primum in Naturae scientia axioma, quod omne Vivum ex ovo, quamvis &Hydra &Gordius in centenas partes divisi renascerentur in totidem animalia. Provocabimus ad Analogiam inter haec &radices Vegetabilium. 32. Jam prodeat Insectum brevis vitae Ephemera (754). Sub aqua diu vagatur Larva, mutata vero volat &unum modo vivit Nycthemerum, quod delectationibus, copulae &ovorum excubationi sufficere debet. 33. Offert se Phryganea, quae dum apud hostes suos, voraces aquarum incolas educatur, induit se paleis, arenis &foliolis ne pisces advertant °lutiant.