Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 42
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem iisdem victitaverint herbis, residuam tamen faciunt aliis nutrimenti partem, cum os singulis non aeque aptum sit ad gramina e terra excerpenda, quo pacto cibus omnibus erit sufficiens. Huc spectat experimentum oeconomicum apud Batavos tritum, ubi sc. g. vaccae pascua habuerunt &non amplius sustentari possunt, ibi 2 Equi, quod sibi sufficit, per aliquot dies inveniunt, &postquam Equis nihil superest, adhuc 4 oves habent de quo sustentari possunt, Sues terrae gremium fodendo, victum comparant &radices succulentas, utpote cibum illis destinatum, quaerunt. Quibusdam arborum folia &fructus in escam constituti ut Bradypo, Sciuro, quos ut facile attingant, pedibus instructi sunt scandentibus. Aquas incolunt, praeter piscium myriades, Castores, Phocae &Lutrae, ut ibi suam habeant sustentationem; qui etjam ideo pedibus posticis dotati sunt natatoriis, eorum vivendi generi, maxime accommodatis. Anserinus totus ordo ut Anates, Mergi &c. in aquis etjam viram transigunt, utpote Insectis aquatilibus, piscibus eorumque ovis (f) victitantes. Quis vero non vidit, si modo parum attendat, quam exacte admirabilis illa rostri, colli, pedum &plumarum fabrica eorum vitae generi re(f) Factum est, ut interdum tum in altis montibus, tum lacunis &fossis varia piscium genera inveniantur, de quorum origine varii in varias abierunt sententias &conjecturas; sed observavit Cl. Gmelinus, quod cum Anates piscium ova deglutiant, quaedam eorum integra intrent &cum alvo exonerato in ejusmodi lacunas demittantur, ubi postea accrescunt pisces pari modo, ut antea cum seminibus, pluntarum fieri. §,VII. vidimus. Omel. Fl. Sib. p. 25.