Latin
ORATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 433
Unproofread scanNot analysed yet
Multa hic sunt admirationem omnem super antia: Apparet enim hinc augmenta &accretiones animalium fieri posse absque cerebro &spiritu animali; Non jacere in Ovo omnia futuri foetus rudimenta; praeter plurima alia hinc fluentia Corollaria, quae Physiologis discutienda relinquimus. Rustici nostri in Smolandia &alibi uno ore loquuntur de Verme Gordio, quod si hic secetur in partes infinitas, singulae particulae tamen motu gaudeant &aquis commissae vivant, crescant, capite, trunco &cauda instruantur. Omnes Medici physici, principiis assumtis occaecati ad fabulas Cadmeas &Hydrae Lernaeae relegarunt hanc narrationem, eamque adeo insulsam, naturaeque repugnantem judicarunt, ut ne unico quidem experimento in veritatem ejus inquisiverint; at Recentiorum inventa comprobarunt plurima hoc tompore vera deprehendi, quae olim pro falsis habita fuerunt. Quotidiana experientia docuit Medicos, ejecta licet Taenia ex corpore aegroti per anthelmintica &purgantia, redintegrari tamen morbum, nisi caput &integrum Vermis corpus simul fuerit ejectum; sed quis unquam crediderit posse animal, quod decem aut viginti partes coporis sui amiserit, in integrum restitui &ad pristinam co: poris formam ac perfectionem renovar? ? Cancros recuperare amissas chelas ante plures annos didicimus. Dentes juvenum renasci quotidie videmus. Cervorum cornua quotannis decidere, quotannis recrescere, nemo ignorat.