Latin
ORATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 434
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilominus creditum est omnia futuri foetus rudimenta latere in ovo; Ovique hujus rudimenta a Vermiculo seminali, Lewenhoekiano dicto, prognasci. Verbo dicam: Vermiculi dicti, in genitura a Lewenhoekio detecti, &pro animalculis, motu proprio gaudentibus salutati, mera commenta sunt. Corpuscula enim haec motu destituuntur proprio, carentque attributis vitae proprus. VIPERA CAVDISONA Anguis est Americae. cujus caudae crepitaculum ex membranis cartilaginosis articulatisque connectitur. Sacerdotes nostri e Pensylvania reduces, ad unum omnes, referunt hanc Viperam, viso in arbore Sciuro, adejus radices procumbere, Sciurum oculis radiantibus &rictu hiante, ut solet Felis murem, contemplari; hunc vero consternatum arborem circumcursare, effugia quaerere, tandem vero, velut fascinatum, in os anguis insilire. Commenti loco habuere hanc narrationem, eamque genuinae Physicae repugnare crediderunt artium Doctores. Sed Angli cepere has Viperas vivas, caveis eas incluserunt, &levissimo pretio cuique ostenderunt, quod glires caveae eidem immissi, undiquaque effugia cursu quae siverint, mox vero Viperae acri obtutu &ore patulo quasi fascinati demum in gulam ejus se praecipites dederint.