Latin
ORATIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 435
Unproofread scanNot analysed yet
Adeo ut de veritate rei, multis testibus comprobatae, nullum remaneat dubium. Reperimus saepe in nostratium Anguium, praesertim gravidarum, ventriculis integros Mures ab Anguibus deglutitos, quamvis mures sint illis longe pernieiores. Credidimus hoc casu potius, quam aliqua naturae industria factum: sed analogia, &Italorum experientia jam jubet, ut de hac veritate minime dubitemus, Ranae, Bufones dictae, sunt animalia maxime tardigrada, nec, ut ceterae Ranae, salientia, sed lente procedentia; Distentus est earum venter multo cibo, insectis vero vescuntur; forte hiatuoris, ut Vipera caudisona, id efficiunt, ut praetervolantia insecta eorum stomachum implere cogantur. SENNAGAR (Rattle snake root) radix est, quae lethali Viperae caudisonae morsui specifice medetur. Hanc habuere Americani sylvestres ab antiquissimis temporibus sibi cognitam, sed nunguam eam aliis gentibus indicarunt, quamvis pulverem inde confectum Svecis Pensylvaniam inhabitantibus vendiderint. Omnes Botanici Americes, de indagando hoc specifico fuere solliciti. Nonnullis credebatur Aristolochia Serpentaria virgintana dicta; Aliis Dorstenia Drakena &Contragerva nominata; Aliqui Actaeae, alii Resedae, non pauci Prenanthes speciem hanc esse opinati sunt. Donec D. Tennentius ab ipsis Pensylvantae paganis expiscaretur &extra dubium poneret eximias adeo vires competere POLYGALAE caule simplici erecto, foliis ovato-lanceolatis alternis integertimis, racemo terminali erecto. Gronov. Flor. Virgin p. 80. Idem Tennentius experimenta instituit cum illustri hoc specifico in variis aliis morbis, &deprehendit contra Pleuritidem aeque valere. Hinc in omnibus pharmacopoliis servari deberet aeque necessario ac Opium, Hydrargyrum aut Cinchonae cortex. In transitu observare licet, frustra Oleum Olivarum ab Anglis venditari ut specificum contra nostrorum serpentum morsus; al quoties enim id exhibui, at exitus semper exspectationem elusit.