Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 440
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc propitio Numine constitui, hac horula, tantum rationes illas producere in medium, quibus inductus fui ut credam Unicum Sexus par, ex omni specie viventium, initio rerum creatum fuisse. (a) Vos, Auditores, favete proposito; &gratiose ac benigne advertite. DEum creasse unicum hominum par, Marem unum &Feminam unam, fide divina credimus. Fuisse eos collocatos in Horto Edenis, &Adamum ibi indidisse singulis Animalibus, a Numine coram se productis, nomina, divinus scriptor Moses perhibet. 10. Per Unicum Sexus par intelligimus unicum Masculum &unicam Femellam, in omnibus iis viventium speciebus, ubi organa genitalia sunt in binas partes divisa, &una earum data uni sexui, altera alteri. 11. Sunt vero etiam viventium certae Classes, quae obtinuerunt organa generationis unita; quorum itaque unicum individuum initio rerum fuisse creatum contendimus. 12. Mas &Femina in unam carnem coalescere phrasi Scripturaria dicuntur; nam neuter eorum solus perfectus est, cum dimidiatis tantum gaudeant generationis organis. 13. Unum individuum ex Hermaphroditis, &unicum par reliquorum viventium fuisse primitus creatum, sana ratio videtur clarissime ostendere. 14. Testatur enim experientia monogamiam hominum &aliorum animantium plures provocare foetus hos, (a) Fundam. Botan. 132. hos, postquam adolevere, rursus magis multiplicari; ita ut in linea descendenti, &quolibet ejus gradu semper major concipiatur individuorum numerus, quam in gradu adscendenti proximo; &hodie plura sint in qualibet specie individua, quam olim fuerint. (b) 15. Si vero retrorsum cogitatione ire, &lineam adscendentem contemplari placuerit, quamlibet speciem ibi ad majorem, in quovis gradu, paucitatem redigi videbimus. Ita ut multi originem debeant paucis, hi paucioribus; &ita porro.