Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 441
Unproofread scanNot analysed yet
Donec cogitatio demum in unico individuo subsistat; Qui causarum secundarum primus gradus, ut a DEO immediate conditus, omnino est concipiendus (c) 16. Ut verbo me expediam, non multum a veritate me aberraturum confido, si dixerim, omnem Continentem terram fuisse in infantia mundi, aquis submersam &vasto Oceano obtectam, praeter unicam in immenso hoc pelago insulam, in qua commode habitaverint Animalia omnia, &Vegetabilia laete germinaverint. Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata petamus arva, divites &insulas. Unicum enim utriusque Sexus hominem fuisse creatum, revelatione duce (8), &teste ratione (15) antea didicimus. 18. Ex Mosis historia (9) simul percepimus, Adamo datum fuisse Paradisum, ut ibi habitaret, utque ibi Animalia ei usui &oblectamento essent. 19. Si jam Animalia omnia fuerunt in Paradiso, quod vel ex Adami nominum impositione (9) patet, utique etiam Insecta omnia erant Paradisi incolae. Inde vero sequitur omnium specierum Vegetabilibus quoque, in horto hoc amoenissimo fuisse stationes assignatas. Nam quodlibet fere Vegetabile propriEe 5 (b) System. Naturae. 67. n. 2. de) ibid. n. 3.