Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 444
Unproofread scanNot analysed yet
Non possum absque admiratione considerare magnae molis saxa ex petra, quae tanquam negligenter projecta, ubique locorum in superficie terrae jacent. Dum haec franguntur, constant ex mica, quartzo &spato; unde manifestum indicium sumere licet, illa, ut alios omnes lapides e terra concrevisse, adeque in subterraneis locis esse nata, sed aquarum vi fuisse olim a terra superimposita libe rata &in ripam conjecta, ceu fieri hodienum videmus. 33. Bothniae Septentrionalis incolae in lapidibus observarunt, decrescere Mare eorum decennio digitos 4. lin. 5. ; hinc quolibet seculo pedes 4. &digitos 5. procidere. Secundum quem calculum ante 6900. annos 240. pedibus altius fuisset aequor, quam hodie est. (d) 34. In altissimis montibus calcaris prope Bobusiam infinitae jacent Concharum testae. Calcarii montes Raetwicenses &Dalici concharum in petram conversarum &Orthocerotum pleni sunt. Humus conchacea in Helsingia frequens, ex fragmentis Mytulorum, seu concharum Tusci coloris tota componitur. (e) Jam vero omnes norunt, non aridum, sed mare harum concharum esse elementum. Nec (d) A Celsi Obsi in Act. Acad. Sc. Sueciae 1743. p. 33. (e) Eadem quae List. angl. 132. t. 4 f. 28.