Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 445
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quispiam ignorat, Conchas aut Cochleas omnes in certa a ripa distanstia, nec omnes in profundo maris habitare. Quis non vidit ejicere mare inter purgamenta sua in littus mortuorum Testaceorum tegmina? 35. Hinc colligimus in Dalekarlia viginti milliaribus a mari remota, olim fuisse ripas maris, imo altius &ubicunque testarum supersunt vestigia. vidi factas ex aequore terras, Et procul a pelago conchae jacuere marinae, Et vetus inventa est in montibus anchora summis, 36. Qui haec omnia Diluvio adscribit, quod eito ortum, cito transiit, is profecto peregrinus est in naturae cognitione, &ipse coecus aliorum oculis videt, si quid videt. 37. Mare quotannis redditur profundius, dum terram, arenam, &lapides in ripam egerit, unde solum latitudine, salum profunditate accrescit, &locum egestae ex fundo suo terrenae materiae occupat, dum simul ab omni latere in angustiores limites coarctatur. 38. In Gothlandia circa Hoburgum vidi ingentia Saxa, nulla animalium vi, aut humana arte mobilia, a mari tamen in littus ejecta, quae constabant e puro mai more, granulis albis &rufescentibus, quod lapidis genus universa haec non parit regio, sed Insulae tantum Carolinae, unde aquarum impetu procul omni dubio huc fuere translata, praesertim quum in occidentali parte jacerent. 39. Lapis ingens micaceus, in distantia quadrantis milliaris ab Hoburgo conspiciendus, gravior est, quam ut hominum viribus potuisset moveri; nec tamen in loco suo natali jacet; nam hic non reperitur materia ei generando apta: unde colligitur eum maris alluvio fuisse huc deportatum ex Suecia vel Moscovia, quum adhuc salo submersa esset Gothlandia. 40. Ante triennium contemplabar apud praedium Illustr. regni Senatoris Cronstedtii ((Fullerön) cautem relictam ab undis in plano littoris, &illo loco, ubi rates conscendere solebant Incolae.