Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 450
Unproofread scanNot analysed yet
Vix seculum est, ex quo Erigeron floribus paniculatis (f) ex America in hortos Parisinos fuit translatum, jam vero avolarunt semina, &diffusa est planta per Galliam, Italiam, Siciliam, Belgium, &Germaniam. Ita Antirrhinum arvense minus C. B. circa Upsaliam vulgaris jam est planta, quamvis ex horto Academico primum procul dubio sit egressa. Idem Daturae, Cotulae, Berberidis, &Gnaphalii americani exemplo confirmari posset, nisi brevitatem suaderet temporis ratio. 64. Ideo etiam Conditor plantas singulas in truncis, scapis &pedunculis suis sublimes constituit, ut fructus maturus per tempestates diffunderetur. 65. Plerorumque Vegetabilium Capsulas contemplantes, videmus eas in superiori apice patulas &hiantes, ne nimirum semina, quamvis matura, excidant, antequam venti quassatione latius dispergantur. Hyoscyamus habet in ovario operculum, quod laxatur horizontaliter, postquam maturitatem indue runt semina; sed non decidunt, antequam ventorum impetu valide quassetur planta, &semina simul possint late projici: alias enim vel exsiccarentur, vel madefacta in ipsa planta germinarent. 66. Ut semina possint ex matrice sua in longam distantiam avolare, dedit Numen plurimis Alas quasi &pappos, quibus, postquam maturuere, in sublime feruntur, &per auras integra quinquaginta milliaria saepe emetiuntur. (f) Erigeron 3 Hort. Cliff. 407. 67. In aliis ordinavit Divina sapientia, ut ipsa pericarpia semina sua, postquam maturuere, exspuant, &in magnam saepe distantiam projiciant. Ruellia coelo tantum pluvioso semina à se longe propellit, conveniente illis tempore, ne nimirum arescant, 68.