Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 451
Unproofread scanNot analysed yet
Alia Semina instructa sunt Hamis, quae ad maturitatem perducta relinquunt locum suum natalem, animalia transeuntia prehendunt, &ab illis ad cubilia eorum deportantur, unde pleraque horum Vegetabilium requirunt humum fimo saturatam. 69. Habent aliae Baccam vel succum nutrientem, qui ipsa semina ambit, quo deglutiantur ab avibus &aliis animantibus, quae tenentur vice mercedis semina terrae mandare. Haec enim si integra fuere stomacho ingesta, illaesa exeunt, praeterquam in Gallinaceis. Videmus molles licet acinos Ribeos integros deglutitos a nobis, integros egredi: eodem modo, quo Vulpes autumno egerit Vaccinii baccas rubras. Ruri ad vias publicas, ubi templum egressi Bajuli exonerant ventrem, ex non satis masticatis pomis vel pyris, enascuntur arborum plurimarum rudimenta. Omnes Sorbi muris vel tectis innati, fuerunt ab avibus ingestae, &omnem intestinorum in iis seriem permearunt. Hoc modo Creator prospexit Seminibus, ut eadem opera &pinguescerent, &dispergerentur. 70. Eodem modo se res habet cum aliis Seminibus, quae si tota fuerint ventriculis Avium vel Animalium excepta, incorrupta egrediuntur, ut Epidendrum, Juniperus, Viscus. Multis mira res est, &similis ostento, quod rite paratus ager &optimo frumento totus consitus, saepe infelix Lolium &sterilem Avenam reddat, praesertim si fimo recenti fuerit saturatus.