Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 454
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pluvia aëris tempestas eo adigit plantas, ut claudant pericarpia, &ostia eorum quasi pessulo obducant, ne guttae aquae seminibus intermixtae illa conglutinent, &in ipsa planta germinare cogant. Anastatica mira pollet natura. Dum enim maturuere semina, rami ejus pugni adinstar contrahuntur &pericarpia comprimunt, ne temere dilapidendentur semina, aut avibus in escam cedant. Crescit haec planta in arenosis Maris Rubri littoribus, ubi aestu maris autumnali abripitur integra, &in profundum projicitur. Sed dum vere insequente mare purgamenta sua littoribus impingit, &hanc in arenam exspuit, illius est indolis, ut frigida aaqua non afficiatur, sed in tepida mox expandat ramos, &semina demittat. Hinc in littore constituta, ubi aqua tepescit, dilatatur, semina sua prosternit, quae aqua defluente radices agunt, &integram ripam vestiunt. 79. Structura et jam plantarum propagationi favet. Medicago pericarpia habet plane cochleaeformia. Salicornia vero &Salsola semina cochleis simillima; neque alibi quam in littoribus marinis sponte crescunt, quae cochlearum testis sunt obsita. Hinc pisces &aves, seminibus &foliis in mare procidentibus vescentes, procul dubio haee semina transeunt, eas esse cochleas genuinas opinantes. 80. Jucundum est visu, quanta cura Numen certas plantas custodiverit, ne flores &fructus earum ab animalibus &avibus plane destruerentur: munivit enim eas ab omni parte aculeis vel spinis. Creseunt hae plantae ubertim in locis desertis, ab animalium injuria securae: hinc Terra jam Carduorum &Spinarum est feracissima. 81. Ipsa Semina saepe projectionem suam in longinquum adjuvare tenentur. Crupina species est Centaureae, cujus semina prominentibus &erectis setis sunt instructa, quarum ope ita repunt, &se subducunt, ut vix ulla arte possint manu contineri.