Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 455
Unproofread scanNot analysed yet
Si unum horum inter tibiale &pedem recondatur, saepe prope collare vel manicam exitum quaerit, peragrato toto corpore. Ita Avena nuda, si post messem cum reliquo frumento in horreo recondatur, ex glumis suis ipsa egreditur, neque plerumque antea subsistit, quam ad parietem horrei pervenerit. Hinc Dalecarlus, dum mature secuit avenam, fasciculos in horreum colligit, &post aliquot dies, omnes glumas vacuas, avenam seorsim invenit: est enim cuilibet semini avenaceo adjuncta arista cum spira, quae convolvitur, &retorquetur, prout coelum est vel serenum vel nubilum. Hinc dum in gyrum vertitur spira, protrudit avenam, quae non potest in priorem locum recidere, spira retrorsum voluta, ob setas laterales reditum impedientes. Si sumantur Equiseti aut Filicis semina, haec in chartam projecta µscopio visa, pedibus quasi, per minuta aliqua saltationes instituunt, quo saltu suo discedunt ab invicem &dissipantur; ita ut rei ignarus juraret, non esse haec semina, sed acaros &insecta (g). Modus mirandus, quo aliae plantae propagantur, conspicuus est in Arachide, Lathyro, Trifolio, Valantia. Ff 4 (g) vide Stoeheini Obs. in Act. paris.