Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 457
Unproofread scanNot analysed yet
Dum Abies in flore constituta est, stant strobili ejus erecti &patuli: cum vero defloruerit, eos demittit, atque imbricatam eorum compagem comprimit, eo arctius, quo magis frigus urget proxima hyeme, quo nimirum aqua, ut in tectis tegulati operis cogatur defluere: sub initio Aprilis, dum Sol rediens calidos spargit radios, aperiuntur denuo strobili, semina emittunt, quae gremio terrae tepido excepta, &pluviis vernalibus humectata facile radices agunt. Quae tamen tantum non omnia interirent, si calori aestivali exponerentur. 88. Aliae plantae Semina habent, quae serius vel maturius germinant: aliae diverso tempore, per annum vel biennium in terra latent, antequam excrescant. Tales sunt Rosae, Mespili, Juniperi. 89. Dum in tenella aetate pueriliter ego ludebam in Patris mei horto, hortulum mihi conficiebam, cui insevi plantas omnes, quarum copia mihi erat; inter alias vero Cardui speciem alui, qui quotannis a Patre in herba eradicabatur, ne semina diffunderet. Nihilominus quovis anno novae ejusdem speciei plantae prodibant. Nec dubito hodienum num aliqua semina hactenus latentia emergere in conspectum. Inde didici causam, cur agri Carduis obnoxii difficulter possint purgari, quamvis enim aretur, occetur, &radices evellantur, exsurgunt tamen surculi Carduorum ex semel sparsis seminibus post annum, biennium, triennium, immo demum post decennium aut vicennium.