Latin
ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 456
Unproofread scanNot analysed yet
82. Valantiae flores exiguis pedunculis impositi per universam plantam sunt dispersi. Pauca ovaria inde enascentia, mira prudentia sub folia se abscondunt, quae incurvantur &obtegunt haec pericarpia, ita ut ne unicum quidem in integra planta avium accessui pateat (h). 83. Trifolium capitulis villosis globosis, calycibus superioribus flosculo destitutis (i) habet in quolibet capitulo flores paucos, qui tamen villis &pilis sunt obvoluti. Postquam transiit flos, accrescit haec villosa substantia, capitula in latus comprimit, &plane obtegit. Inde est quod aves, dum huc advolant, semina quaesiturae, naso adunco suspendantur. Ita ab avium rostris liberata semina postea terrae committuntur, dum à scapo decidens capitulum ventis agitatur. 84. Dum in Trifolio subterraneo florescendi tempus adest, pedunculus quinqueflorus protenditur, versus terram incurvatur, immo, qua dimidiam sui partem terrae immergitur, flores &bracteae radices referentes retrorsum curvantur, &semina ita arcte includunt, ut quasi pisa humi defixa jaceant (k). 85. Lathyrus subterraneus habet in scapo flores aliquot &pauciorem fructum; sed infra terram germinant pedunculi albi absque foliis, qui flores albos sustinent &non variegatos, quales caulem supra terram ornant: sed dant &subterranei flores fructum, qui mox a nativitate terrae est mandatus, nec periculo ab avibus &animalibus expositus (l). Arachis planta est Fabae haud dissimilis: extendit è caule onustas flore pedunculos; sed florescendi tempore transacto, versus terram inclinantur pedunculi, eam penetrant, &in ejus sinu deponunt Legumina, seminibus amygdalino oleo dulci turgidis (h) Hort. Upsal. 303. Spec. 1. 2. ll) Hort. Cliff. 367, n. 3. Hort. Ups. 216. n. 2. gidis repleta. Nisi ita provisum fuisset a Creatore his seminibus, sed si supra terram cogerentur maturescere, mox rancida &inutilia redderentur, &vix possent unquam cum spe novi germinis terrae committi. 87. Eodem modo cum Pinu &Abiete fere comparatum est. Harum oleosa semina ex minimo calore rancorem contrahunt &sterilitatem.