Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 52
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Leo per plures dies in spelunca absque fame Lupus dum semel gulae satisfecit, delitescit. plurium septimanarum jejunium absque ulla difficultate perferre potest. Si regrediamur ad finem, propter quem Summo Conditori placuit hunc naturae ordinem ita adornare, ut quaedam animalia quasi ad reliquorum horrendam lanienam creata sint, videtur eo potissimum tendisse providam ejus curam, ut non tantum suam habeant sustentationem, sed &eo ipso ad justam inter omnes species proportionem servandam inserviant, sicque impediant, ne plus justo, nonnisi cum hominum &animalium detrimento atque pernicie, accrescant. Nam si verum, ut est verissimum, in superficie terrae, non nisi certum &proportionatum animalium numerum habere de quo vitam sustentet, necessum est ut fame singula perirent, si idem numerus bis vel ter multiplicaretur (l). Muscae quaedam sunt viviparae, quae uno partu 2000 fetus enituntur, hae exiguo tempore aëra implerent, &nubium instar solis radios nobis (k) Maregraf. bras. 227. (O Derb. Ph. Th. p. m. 237. bis interciperent, nisi ab avibus, araneis, multisque aliis comederentur (m).