Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ciconiae &Falcones Aegyptum a Ranis, quae post inundationem Nili totam illam terram obtegunt, nec non Palaestinam a Muribus liberant. Ita in hanc rem Bellonius (n): Ciconiae Aegyptum tanta accedunt in copia, ut agri &prata inde albescant; hos tamen amant Aegyptii, cum Ranae illic tanta abundantia generentur, ut nisi Ciconiae eas vorarent, nihil illis esset frequentius, tum etjam quod serpentes capiant &devorent. Inter Belbam &Gazam Palaestinae agri saepe deseruntur ob murium copiam &Soricum abundantiam, quas nisi devorarent Percnopteri, naturae instinctu huc advolantes, nullam sementem possent incolae facere. Vulpes alba S. N. 8. 7. Idem officium praestat in Lapponiae Alpibus frequens, dum abundantes Mures Fn. 26, qui ibi generantur, abripit, eoque impedit, ne plus justo in Vegetabitium jacturam accrescant; ut de reliquis nihil jam dicamus. Sufficit, quod nihil a Deo factum sit frustra, &quod omnia quae fecit, sapientissime facta sunt; neque enim nobis nimis arroganter omnes Dei fines rimari competit. Ne vero existimemus, cum Rapacia haecce nobis aliquando damnum inferant, Conditorem applicuisse naturae ordinem ad nostra privata principia oeconomica; nam alia ratio domestica Lapponis est, alia (m) Muschenbr. or. cit. alia rustici Europaei, alia Hottentotti &hominis silvestris; stupenda vero Oeconomia Divina non est nisi una per totum orbem conspicua; &si natura ad nostram opinionem non semper justos posuerit calculos, haud aliter est intelligendum, ac cum varii nautae ventum secundum, quilibet ad suum destinatum portum, expectant, quibus omnibus simul satisfieri nequit.