Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 61
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum distant hi vermes a nobis, ut parum temporis effluxerit, ex quo totus fere orbis nesciit, an animalia vel vegetabilia essent haec ipsa, qua maximum eorum numerum, dicenda. URTICAM MARINAM seu Medusam &PENNAMMARINAMinter vegetabilia recensuerunt, Quasi inscii sic e ut sexcenta alia reticeam. regno animali incidimus in REGNUM VEGETABILE, &herbas tanto minus, earumque structuras, intelligimus, quanto minorem ad nosmetipsos habent analogiam &relationem; conceptum tamen generalem nobis formamus de Plantarum radicibus, foliis, petalis, pedunculis, floribus &seminibus, cum communiter haec apud omnes inveniantur. Unum ex altero horum vegetabilium nos intelligere &nosse credimus, donec in limite Regni Lapidei stemus, ubi Cryptogamia in Filicibus, Muscis, Algis &Fungis nobis occurrit, in quibus saepe nescimus, an ipsa planta sit Radix, Folium aut caulis; cumque heic partem maxime essentialem, seu finem ultimum plantarum quaeramus, qui est fructificatio, nescimus saepissime ubi corolla, stamina, pistillum vel semina recondantur; ut cryptogamia haec eam habeat relationem ad vegetabilia, quam habent vermes ad animalia, &ambo nobis aeque sunt mira.