Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 60
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet observamus corpora Regni LAPIDEI simplicissima Terras in Petras, Fossilia &Metalla uniri; limites dein Regni Lapidei &Vegetabilis adeo propinquos esse, ut eos vix distinguere liceat; VEGETABILIA incipere a Fungis, Algis, Muscis, Filicibus, tandemque ad herbas &arbores adscendere; limites similiter positos Regnum Vegetabile inter &ANIMALE, aeque esse difficiles &obscuros, ut facile aliquis se hujus regni campos vix attigisse antequam eos transgressus sit, animadvertat; hoc demum inceptum a vermibus, ad Insecta, Pisces, Amphibia, Aves &Quadrupedia sese extendere observabit. Ut autem distinctos nobis de Rebus naturalibus formemus conceptus, primo quidem nostram observamus externam structuram, uti caput, os, nasum, oculos, auriculas, brachia &ossa nostra &c; Analogice deinceps judicamus, &concentum facillime etjam invenimus inter partes QUADRUPEDIUM, quod ad caput, os, nares &c, &hominis ejusmodi partes; idem fit in AVIBUS, licet loco pilorum pennis tegantur &maxillae labiis dentibusque destituantur. In PISCIBUS videmus pedes in pinnas, &capillos vel pennas in squamas esse mutatas; investigare autem eorum aures, res est altioris indaginis. Theoria INSECTORUM adhuc densioribus involuta est tenebris; observamus enim cuticulam eorum commutari in ossa, &eorum pedes digitis tantum constare, eaque naso &auribus destitui; contra autem Antennas in insectis invenimus, quarum nullam videmus analogiam apud priora illa recensita animalia, quare etjam harum partium usus nos penitus ad huc Si paulo longius a nobismet ipsis dum latent secedamus ad VERMES, familiam ibi deprehendimus magis adhuc mirandam, dum plurimos capite, oculis, naso, auribus &pedibus destitui videmus, ut e. g. Conchas &similes.