Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 75
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea signo infallibili distinguitur haec species ab omnibus aliis Taeniis, eo, quod quivis ejus articulus in angulo marginali, non vero in latere plano ut sequentes, aperturam habeat, seu foramen, quod est punctulum prominens, perforatum, ut in vivo verme, cylindricum sit. Fig. 1. c. Vivus dum hic ipse vermis super papyrum siccam conjicitur, variis locis adglutinatur &adhaerescit, dum repat &se extendat, hinc attenuatur &elongatur, ita ut articuli alias ovati, &saepe crassitiem pennae adtingentes, pollicis longitudini aequent filiformes, tum etiam juxta articulos separentur, secedentibus a se invicem articulis. Dum autem hi ita separati articuli, tepidae iniiciuntur aquae, viuunt, moventur &paulullum repunt &priorem suam etiam recipiunt formam, semini cardui simillimam, quo ipso apertissimum est, hunc vermem per articulos suos multiplicari, dum a se invicem separantur articuli.