Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 76
Unproofread scanNot analysed yet
Osculum hujus vermis in medio alterius anguli seu marginis positum esse diximus, circa quod tamen observandum est, non omnes articulos, in uno eodemque latere os suum habere, sed alternare saepius ita, ut dum unus articulus suum habeat os a latere marginis sinistro, secundus a dextro, tertius a sinistro, quartus iterum a dextro, &sic deinceps. Non tamen pro lege absoluta, haec alternatio osculorum assumenda est, saepissime enim invenimus tres, quatuor vel quinque articulos, unum post alterum, habere os in uno eodemque latere, antequam unicus existeret articulus, qui os proferret a latere altero. Vermes cucurbitini nihil aliud sunt quam articuli ex hoc verme, modo supra nominato separati, qui tamen facilius circa extremitatem vermis crassiorem, a se inuicem secedunt; sic multiplicatur hic vermis secedentibus articulis crassioribus in vermes cucurbitinos, &ex vermibus cucurbitinis enascuntur dein Taeniae hujus speciei. A medicis hae partes Vermiculi Cucurbitini dictae sunt, quoniam aliqualem si militudinem cum semine cucurbitae habent, licet multo propius assimilentur semini Cardui, sunt enim ovati, compressi, crassiore apice coronati margine. Benivenius (a), Alarovandus (b) &Neuholdus (a) BENIVEN. med. obs. 87. p. 277. de aegro vermes cucurbitinos excernente: qui ita inter se, (dum scilicet alter alteri mordicus inhaereret) jungebantur, ut cum sua ipsi serie quatuor cubitorum longitudine excederent, cum totum corpus unam duntaxat seriem putares. (b) ALDROVAND. insect. lib. 6. p. 651. patuit Lumbricum latum ex multis, si longus fuerit, vermibus, semini cucurbitae similibus, sibique invicem arcte coadunatis, constitui, holdus (c) statuunt, hos articulos, distinctos esse vermes, quorum margo coronans anus esset, &quod unus caput suum in alterius anum immitteret, &sic a se invicem sustentaretur unus ab altero; rem autem se non ita habere, non alio experimento evinci opus est, quam ut Taeniam talem integram sumamus, induratam spiritu vini, eamque longitudinaliter aperiamus, dum etiam nudis oculis videbimus, totum ejus parenchyma, unum idemque esse corpus; quod autem veteres aliter non intellexerint hunc vermem, quam quod distinctis constaret animalculis, quoniam singulus quisque articulus vivus per se erat, progressui scientiarum adscribendum est; non enim iis ea innotuere mysteria de polypis, quae nobis hodie notissima sunt.