Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 82
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus magnitudo vix crassitiem fili tenuioris superat, quantum nobis observare etiamnum licuit; quare etiam adhuc sub judice lis est, sit ne haec nova species vel etiam tantum proles alius cujuscunque. Pelluciditate a reliquis distinguitur sine punctis intra substantiam obscuris, &quod articuli ejus lineares, ferme pollicem longitudine aequent; quod vigesies longitudine latitudinem superent, &quod pars antica nullo modo marginem habeat, uti antecedentes species. Nihilominus planiusculus est vermis, adeoque hujus generis. Hunc ex segmento tertii exstisse, difficillimum esset asserere, quomodo scilicet hoc segmentum in latitudine cresceret, cum longitudo nullam habeat proportionem. Exstisse hunc ex prima specie reclamat pelluciditas &privatio marginum articulorum anticae partis, ut de ore nihil dicamus, quod difficillimum in hac specie eruitur, cum visum fere fugiat; si vero lente armatur oculus, patet oscula esse ad margines seu latera convexa (non vero plana) articulorum, inque eorum medio, uti in specie prima, sed ita, ut oscula haec ab utroque latere articuli reperiantur opposita, quorum tamen osculorum, alterum semper minus est &fere obsoletum. §. VII. Inventis sic &limitibus positis specierum, considerabimus CAPUT seu partem illam, a Medicis tanta cum cura quaesitam, rarissime repertam. WELSCH. ven. medin. c. 4. p. 230. asserit, omnes ante se vidisse Lumbricum latum acephalum. Dum enim expulsi fuere vermes, doluere Medici caput adhuc residere, quod novum redintegrat corpus, cum morbum sedatum tantum, non autem penitus eradiatum viderint. Auctores si consulamus, apud tres praecipuos caput Taeniae observamus, apud Tulpium nempe Tysonum &Andryum, ut taceam Rhodium (a), Fehrium (b), Lusitanum (c), Rondelitum (d) &Forestum (e).