Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 83
Unproofread scanNot analysed yet
TULPIUS in obs. med. lib. 2. c. 42. caput genuinum lati lumbrici se detexisse putat, idque sequentibus declarat: Latum lumbricum descripsere quidem quam plurimi, at semper mutilum &tantum capite tenus, quod tamen hic ipsi imponitur; non fictum aut pictum, sed genuinum, ac prout id ipsum, dum corpori etiamnum inhaereret, a Francisco Wicquio, Arnoldo Tholingio, aliisque quam pluribus Medicis, indubiae fidei, coram conspectum idque non semel atque iterum, sed tertium quippe toties insectum hoc excrevit uxor Guilhelmi Smitii, modo quidem frustulatim &mutilum, (a) RHODIUS obs. med. cent. 1. obs. 59. in cane epilepsia mortuo, vermibus gravido, cujus intestinis lutus lumbricus adhaesit, capite bifido; sed corpus antice modo bilidum erat, ut in nostra fig. III. B. ()FEHR. hiera picra. p. 125. describit lumbricum latum, cum collo sensim angustiore &rotundiore, in minutissimum capitulum atrum &verrucosum trium papaveris seminum apte coniunctorum formam exprimens, desinentem. (c). LUSITAN. cent. 6. curat. 74. caput verrucosum &album, ex quo corpus latum procedebat, &quo magis ad caudam accedebat, eo strictus evadebat. (d) RONDEL. dignosc. morb. c. 17. huic assignat caput, longum, parvum, oculis destitutum, lum, sed interim ter integrum &omnibus numeris absolutum. In hujus rei fidem Doctissimus Consul Amstelodamensis, caput Taeniae nobis depinxit ad corporis extremitatem crassiorem rostratum, duobus maxillis instructum, naribus &oculis ornatum, quamvis oculis in tenebricosa caligine vix opus habeat, &plura taceam. TYSONUS caput in apice extremitatis tenuioris constituit, ubi truncata cauda terminabitur pilis recurvis uncinatis duplici serie positis, quarum exterior brevior erit; his uncinulis seu pilis hamosis adhaerebit intestinis &cavebit ne adstringentibus se se intestinis simul cum foecibus eiiciatur vermis.