Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 86
Unproofread scanNot analysed yet
Unde &credibile est, latos nostros vermes, vel capita non habere, vel etiam neminem ea invenire posse, circa extremitatem scilicet majorem, prout reliqua communiter habent animalia; os autem equidem habet Taenia &tot quidem ora, quot articulos vermis; habebit enim quivis articulus os proprium, per quod a corpore avulsus se sustentabit, adeoque integer vermis tot ora quot argus oculos. Cerebrum quod attinet ejus parum referat, sive creverit distinctum cerebrum, sive uti medulla spinalis. In infima gente animalium, vermibus scilicet, longe aliter partes corporis disposuit Summus Artifex, ubi saepe videre est os &anum idem esse, ut ex quibusdam