Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 85
Unproofread scanNot analysed yet
In canibus cultello anatòmico subjectis, qui etiam in se habuere, aeque in Ileo atque Colo, Taenias plurimas easque sat magnas, facillimum erat invenire harum omnium capita, quae enim adhuc vivebant &reptabant. Ante autem quam Lectori caput exhibemus necessum est, de capite hujus familiae pauca praefari, ne caput quaeramus aliter, quam prout conveniens est huic genti. Communiter caput animalium dicitur id, quod os &cerebrum continet. Nasus, oculi &aures si adfuerint; eo melius. In reptilibus autem &saepe in aliis sit exceptio a regula, e. g. Cancer suum os in capite non habet, verum sub medio ventre, uti Coccus. Inter vermes adhuc majori cum difficultate caput inquirimus, quam reliqua membra, ut ne vix quidem Concharum capita certo determinare queamus, ora licet earum inveniamus. Si propinquiorem familiam Taeniae adiverimus, e. g. Lumbricos, vix anticam a postica distinguere valemus parte, lumbrici enim &antrorsum &retrorsum reptant.