Latin
88
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 88
Unproofread scanNot analysed yet
Colubrem cujus unum corpus se movebat juxta determinationem duorum capitum, &tamen sustentabatur, uti Serpens monocephalus (c). Credibile est, dari Cerebrum aliquod longitudinale &commune omnium articulorum Taeniae, quod longitudinaliter vermem occupat, more medullae spinalis; &quod hoc separetur ad genicula articulorum, dum secedant articuli Taeniae, cum omnes articuli a corpore separati vivant &moveantur; Serpens capite truncatus, caudam saepe movet per totum diem. Testudo marina major, saepe per totos octo dies circumnatat, capite truncata quod mediante nervis medullae spinalis procul dubio fit. Secuturis autem seculis hoc ipsum indagandum committimus, plurima nobis adhuc obscura, forte in lucem protracturis (d). Concipimus interea jam Taeniam, ut Polypum proliferum, seu ut plura individua differentia in unum concatenata, quamvis concatenata non sunt, sed simul nata &proprium suum habentia os &tubum intestinalem, nec non separata &sejuncta organa vitae, per quae circulatio peragitur, ut &sua distincta sensoria, per quae motus communicatur; praeterea autem communes suas possidentia fibras, per quas sensatio communicatur inter articulos; vitam autem hi vermes degunt quodammodo vegetabilem, plantae instar repentis radicibus sese multiplicantis, &ex unoquoque articulo more graminum novis stolonibus progerminantis, qui stolones licet cohaereant, non (c) Hic enim non intelligimus serpentem ab utraque extremitate capitutum, more veterum Amphisbaenae, sed serpentem ab altera extremitate geminto capite instructum, (d) Plin. Lib. II. c. 3. mihi contueti se persuasit rerum natura, nihil incredibile existimare de ea. non tamen avulsi pereunt, verum in tot aeque abeunt plantas separatas; huic qualitati si apud Taenias addimus principium motus &sensationis, videbimus quod conveniat Taenia indole cum poypis, &reliquis Plant-Animalibus seu Zoophytis. Qui etiam conceptus, huic nostro aevo facillime intelligitur, cum jam noverimus specialissimam illam &verissimam proprietatem vitae polyporum; quam nec aeque facile intellexissemus, nec credidissemus, nisi recentiores naturae curiosi exploratores, tot tantaque detexerint phaenomena in historia polyporum.