Latin
89
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 89
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur etiam oscula Taeniae, non esse respiracula pulmonum, ut pori insectorum, prout nonnulli antea putarunt; Taeniae enim non insecta, sed vermes sunt; sunt vermes aquatici, ideoque non opus habent spiraculis aëres, quod apertissimum est ex reliquis vermibus aquaticis; verum sunt haec foramina articulorum verissima ora, &minima illa rostra intra poros vicem sustinent dentis, linguae &unguis. Adeoque articulus unusquisque est animal, gaudens ore, rostro, intestinis, principio nutritionis, motus &vitae Ex dictis hanc nobis formamus conclusionem: quod, scilicet, Taenia sit animal, quasi ex pluribus compositum. Dari autem animalia composita apertissime patet ex monstris, in omnium animalium genere; scilicet foetus duos vel tres in unum concrescere, patet ex actis naturae curiosorum, &propria autopsia, ubi organa &viscera sunt &propria &communia, &tamen, licet rarius, viva sunt haecce monstra. Adeoque uti monstra in statu praeternaturali se habent, sic in naturali Taeniae, Conceptus ORIS Taeniae, facilius jam nobis formamus ex dictis. Ubi os est &alimentum ingeritur, ibi etiam particulae densiores &crassiores, postquam alimenta extraxerunt, per anum secernantur, necesse est.