Latin
90
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 90
Unproofread scanNot analysed yet
In specie secunda intuemur quidem in unoquoque articulo duas aperturas, quarum major verissime usum praestat oris; quem antem usum altera praestat non aeque constat. Unam tantum aperturam prima habet species, absque ullo rostro, in unoquoque articulo; credibile ergo est, unicam eandemque aperturam seu osculum, oris &ani officio simul fungi, quemadmodum in supra dicta Cochlea &Limace (p. 24). Fit igitur quivis articulus Taeniae quasi animal distinctum, proprium suum habens motum &proprium os. In secunda specie etiam rostrum est, quam maxime conspicuum, quod &descripsimus, cujus ope animalculum forte alimentum attrahit &validius repit ad acquirendum sibi nutrimentum, &eo infestat tunicam intestinorum nerveam, unde motus perturbatur peristalticus. Prior species minus opus habet rostro, cum ora ejus ad marginem exstantem collocentur; huic autem secundae, magis necessarium est rostrum, ut attingat superficiem intestinorum &se moveat, si alimentum sub ejus Dum enim hoc animal nuplano deficiat. trimento destituitur, vel etiam dum esurit homo, existit tristissima sensatio, bulimus aut inquietudo apud aegros; sumto autem cibo, desinit tristis illa sensatio, praecipue si cibus sumEx obsertus (e) etiam vermi fuerit sapidus. vatis (o) Observavimus non una vice Taeniis laborantes, mane Theam hanrientes, mox suctiones &leviora tormina sentire juxta regionem ventriculi, vatis hisce judicamus, unde proveniet, quod intendantur symptomata, statim post hausta, in majori dosi, medicamina vermibus lethalia seu Anthelmintica; credibile enim est Taeniam dum horum in se effectum sentit, refugium quaerere, ut sic, quo facilius descendat, rostris suis nervos aggredi, unde plane horrenda evadunt symptomata.