Latin
92
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 92
Unproofread scanNot analysed yet
Tyson certe duas distinctas Taenias ex uno eodemque cane habuit; Nos ex uno cane quatuordecim vivas Taenias, in alio vero tres, extractas vidimus. Nec mirandum, cum corpora illa brevissima, vermes cucurbitini dicta, quae non raro cum excrementis alvi excernuntur, sint propagines vivi hujus vermis; &si haec e tubo intestinali non evacuentur, excrescunt in longissimas Taenias, quales fuere illae, e quibus separatae sunt. Cum jam hae propagines diversissimae sint formae, pro differentia ipsius speciei Taeniae, facillime etiam speciem Taeniae determinant alvi excrementa, cum quibus tales propagines ejiciuntur. Numne etiam Taeniae per SEMINA propagantur, adhuc ignoramus. Certum tamen est, nos, vix ac ne vix quidem, hos ipsos vermes apud infantes invenire lactantes (g); contra autem (f) Spigelius, qui integrum de lumbrico lato, dedit librum, in toto cap. io occupatus est in demonstratione Taeniae solitariae intra hominem, plures scilices uno non nasci, nec in homine bis nasci; &refellit Forestum qui duas viderat, easdem pro fragmentis habens (g) HIPPOCRATES de morbis libr. 4. putat Taenias nasci in embryonibus &utero matris, inductus observationibus obstetricum, quae vivos asseruere ex nuper natis ejectos fuisse vermes cum meconio dum expurgarentur; adeoque Taeniam cum homine nasci &cum homine consenescere.