Latin
93
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 93
Unproofread scanNot analysed yet
SPIGELIUS antem hanc sententiam nec sine ratione in dubium vocat, postquam inautem infantes, statim a consvetudine alius cibi, vermibus cruciari. Errant tamen qui Taenias, Lumbricos, aut Ascarides ab ovis insectorum vel muscarum, in lacte vel a io edulio depositis generari putant, licet enim insecta primum sint larvae, &faciem vermium prae se ferant, nunquam tamen sunt e classe vermium, verum mutationem subibunt, in nuda insecta transitura, qualia fuere parentes: at vermes nullam subeunt metamorphosin (h). Nec dubitandum est, quin vermes, in tubo hominum intestinali inventi, illuc per ingesta sint delati, praecipue tamen per aquam haustam; Ascarides enim, &forte Lumbrici, ejusdem sunt generis, cum iis, quae in paludibus &ipsa terra inveniuntur; &licet Taenia rarissime fuerit extra corpus humanum observata, minimam tamen Taeniam primae speciei adinventam esse prope Jernam Dalekarliae, ad fontem acidularem, in ipsa palude circumambiente, ex itin. mss. Dalekarlico Cl. D. ni Praesidis ann. 1744. d. 9. Aug. patet (i), &ex dissert. Cl. Menandri de Satagundia p. 29. edoctus sum, talem etiam Taeniam nuperrime observatam esse in palude Pispala. Extra dubium est, hos vermes se multiplicare per appositiones &articulos, eodem modo, quo plantae multiplicantur mediantibus bulbis; nec ideo negamus Taenias, etiam suam propagare speciem per ova vel partum, aeque ac alia animalia, &ipsi Polypi, qui &propagiterrogaverat obvias quascunque obstetrices per Italiam &Germaniam, quae nnanimi ore fassae, se nunquam Taenias, apud nuper natos vidisse excretas. (h) Syst. nat. 6. obs. animal. 10. pagines &ova deponunt, teste acutissimo D. D. Baeck. Med. Reg. ord.