Latin
USUS OECONOMICUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 229
Unproofread scanNot analysed yet
USUS OECONOMICUS. §. XV. Quamvis radix est amara, tota tamen herba oleracea, &fere insipida, nec ullam vim purgantem praestat. Messerschmidius refert a Mogolo-Burathis, eandem hanc plantam Yschune vocari: acido &valde grato sapore praeditam esse; eundemque populum caules seu potius pedunculos foliorum tam crudos ad sitim sedandam, quam oleris instar coctos frequenter comedere. Hodiernus Imperatricis Russorum, ad aulam nostram legatus, Illustr. D:nus PANNIN narravit, cum Upsaliae commorabatur, &in Hortum Academicum, anno proxime praeterlapso exspatiatus esset, quod apud Moschovitas, Folia in ju sculis &oleribus, Spinaciae, Atriplicis &Acetosae instar adhibeantur, &avide edantur. Mandentes folia, omnia oleris requisita iis inesse sentimus, ut tenera &succulenta, fere insipida, parum acescentia sint. Itaque apud nos etiam non levi cum fructu oeconomico seri possunt.