Latin
USUS OECONOMICUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 230
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc concludimus quod Rhaponticum eadem natura qua Rhabarbarum gaudeat, cumque in variis hortis satis copiose crescat; in usum culinarem facile id quoque converti posset, si agricolae modo scirent ex eo fructum capere. Caulis ante florescentiam decorticatus editur grata aciditate imbutus. CULTURA. §. XVI. Semina, uti aliorum olerum, tempore vernali commode seruntur; proximo anno in aliam planta transfertur terram, ventis non expositam &succi plenam, argillaque mixtam. Per intervalla unius circiter cubiti ab invicem disponi debent, nec amplius de novo transferri, sed ab herbis noxiis purgari. Hyeme plantas illas tegere non opus est, quia climatis nostri patientes sunt. Quo annosiores fuerint, eo majora foliorum &caulis incrementa annua obtinent. Insignem igitur plantae istius proventum in patria tuto nobis promittere possumus, si modo vulgata fuerint semina, quorum sat uberem quotannis copiam profert. Tabula sistit plantam quadruplo minorem. 1. Flores in magnitudine naturali. 2. Stamina cum Antheris. 3. Pistillum ejusqus stigmata. 4. Semina. XLI. QUAESTIO HISTORICO NATURALIS, CLIDONΟ? Quam