Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 246
Unproofread scanNot analysed yet
Alpes nostri, plus centum milliaria longi, in hunc usque diem minime fuerant deserti, si industrii nostri Oeconomi, qui tempore proxime praeterlapso oeconomiam apud nos excolere coeperant, intellexerant in &circa illos utilia plantare vegetabilia, quae in Oeconomia &Medicina usum praestare possent; sique noverant, quaenam arbores &herbae utiles crescant in Alpibus exterorum, e. g. Helveticis, Sibiricis, Pyrenaeis, Vallicis, ceteris, unde semina colligere deberent &huc adferre. Ripae nostrae lacustres alias vix producunt herbas, quam Juncos, Scirpos, Equiseta, Nymphaeas, Potamogetones, Arundines &c. ,ubi tamen magnus numerus plantarum esu commodarum seri possent, ut Zizania canadensis, Trapa, aliae. Unaquaeque Provincia suas habet plantas, quae frumenta suffocant, &agros impuros atque maceratos reddunt. (It. Scanic. 421.) Libri oeconomici repleti sunt inventis terram faciliter &instrumentis adaequatis resolvendi, ad semina excipienda; at illorum notitia non sufficit, quamdiu noxias agris herbas non respicit agricola, quarum indoli unaquaeque agricultura adaptari debet. Hinc etiam necessitas Historiae naturalis elucet. Praeterea Oeconomo necessum est nosse, cujusque vegetabilis durationem tam in agris, quam in pratis excolendis; an scil. planta sit perennis, an annua, an biennis?