Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 247
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cupit scire plantarum nostrarum usum in oeconomia, &quam paucae adhuc ullum habeant usum detectum, evolvat velim Floram oeconomicam, in amoen. acad. vol. 1. Videmus quanta hominum turba, annonae caritate sese insinuante, fame adfligatur, morbis laboret, imo etiam moriatur interdum; eam solum ob caussam, quod plantas haud noverint esculentas, cum tamem in nostra Patria tanta crescat copia Plantarum esculentarum, quas D. HIORTH (in hoc volumine proposuit), &illustrisfimus Regni Senator Geneross. D. Bar. LóWwENHIELM vernacula lingua edidit. Mirum multis obvenit, quod naturae curiosi plantas curent exoticas; sed non perpendunt hi, quod plurima frumentorum genera, Radices, Legumina, Fructus, Acetaria, &arborum genera. quae nos, nostrae sustentationis ergo &alimenti, supellectilium atque vestimentorum caussa, atque in ornamentum &delicias plantamus, exotica esse vegetabilia. En magnam plantarum copiam ad hortos nostros annis proxime praeterlapsis advectam ex ultima Siberia, quae illis ornamento sunt, &novam quasi vitam conciliant: ut Delphinia, Aconitum Adonis, Orobus, Heracleum, Hedysarum, Astragalus, Othonna, Cnicus, Centaurea, Aquilegia, Dracocephala, Veronicae, Claytonia, Linum, Hyacinthus, Lilium, Allia, Silene, Papaver, Nepeta, Phlomis, Scutellaria, Hyssopus, Bunias, Astragali, Hypericum, Sonchus, Serratula, &c. Imo ex hac Provincia habemus Robinias &Loniceram, sepes vivas constituentes aptissimas, Urticam quoque Sibiricam, saccis conficiendis sat aptam. Si magis sufficientem haberemus notitiam plantarum, tam in Alpibus meridionalibus crescentium, quam in Asia boreali &America, longe plura adhuc &utiliora inde consequeremur experimenta.