Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 248
Unproofread scanNot analysed yet
Ad conservationem silvarum patriae, sepes vivae instrui deberent; ad quem usum utilia sunt multa arborum genera, ut: Ribes, Prunus spinosa, Rhamnus, Crataegus, Berberis, Hippophaë, Alnus, Salices, dum scil. quaevis in suo loco natali plantantur. XI. Medicamenta maxime heroica &aromata optima habemus nos ex Provinciis meridionalibus; &si plantarum quidam gnari non exstitissent, illa sane oblita adhuc fuissent, ut illud Lignum Colubrinum verum diu erat. Cui bono fuisset, si noverimus Radicem Senegem specificam fuisse contra morsus Serpentum, mnsi Botanici plantam nossent? &quis unquam somniare posset, de eodem usu Polygalae nostrae? Cui bono fuisset, si D. Prof. KALM vidisset radicom Gei &Herbam Monardae adhiberi contra febres intermittentes, &radicem Lobeliae, Ceanothum atque Diervillam contra Luem veneream, si nos Geum nostrum haud nossemus &Ceanothum, Diervillam, atque Monardam serere ignorassemus? Vel etiam, quem in finem nos profecti essemus trans Oceanum ad Lobeliam americanam consequendam, si ignotum fuisset, illam esse ex genere nostrae Lobeliae? Europaei magna pecuniae impensa Moxam ex China, Serophulariam ex Brasilia, atque Jackaschapuck ex America boreali emerunt, usque dum illas domi crescere notum fieret. §. XII. Est quasi catena quaedam rerum creatarum, secundum quam omnia ordine quasi creata videntur, &unum rantilla distat differentia ab altero, ut, si rectam incidamus viam, limites vix reperiamus inter res creatas; quod nullus tam adcurate observat, quam ille, cui pleraeque notae sunt species. Ecquis non videt, quod maxima differentia sit saxum inter &Simiam? Sed si intermedia omnia proponantur, difficile sane foret, limites illos inter constituere. Polypi namque &Musci Regnum animale conjungunt cum Vegetabili, ubi Confervae plantae difficillime a Sertulariis animalibus distinguuntur. Corallia Regnum Animale, Vegetabile &Lapideum conneetunt.