Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 256-2
Unproofread scanNot analysed yet
&res novandi studium prorsus continuum, generi humano, ac Europaeis praecipue gentibus adferat, facile quisque perspicimus; &tot se malorum species offerunt, ut verba tandem deficerent singula enumeraturum. Quis enim ignorat, vanitati adeo mancipatos esse mortales, ut tamquam atrocissimo tyranno turpem ei serviant servitutem; vel potius ruptis licentiam hominum carceribus, fraena omnia, quae aequum &honestum imponit mordere ac respuere? Conferat quis mores nostros ipsi naturae adversantes, cum antiqua &ingenua simplicitate, &statim, quanta onera cervicibus suis imposita velint miseri hujus aevi homunciones, deprehendet. Ciborum apparatus nil nisi luxus est; pretiosa illa CONDIMENTA, ex Indiis adportata, nobisque frequentissima, veteribus erant ignota; SACCHARUM ipsis non erat, nisi unicum illud Tabaxir, quod in Pharmacopoliis reservabatur; jam apud opulentiores, plus dulcis hujus materiae, quam Salis consumitur. Doliaria moderna VINIS, ex toto terrarum orbe conquisitis abundant; nam, quae mittunt vicinae Europae regiones non sufficiunt; Maderae, Canariis insulis, terrisque Capiti Bonae spei adjacentibus debiti liquores in nostros usus convertuntur. Ex Asia petimus Arak, ex America Rum; Potus indici POLOPUNTIA, BISCOFF, THEE, COFFE &CHOCOLADA, quorum vel nomina veteres latebant.