Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 257
Unproofread scanNot analysed yet
nobis sunt gratissimi, vernaculos enim, parum abest, quin fastidiamus. Ut taceam TABACUM, cujus notitia ac usus, dudum apud nos invaluit. SPIRITUM VINI recentiorum temporum esse inventum nemo ignorat. VESTIMENTORUM mutationes infinitas &frequentissimas, non sine admiratione simul atque indignatione, conspicere licet. ut tot vestium formas, tot amictus rationes saepissime ridiculas, Parisiis unquam excogitari, aut inde tanquam ex sede consvetudinis primaria, aut pulcritudinum fonte inexhausto emissas recipi ab alienigenis avide, moleste feras. Lintea vestesque pelliceae nostro climati optime accommodatae nobis displicent. BOMBACIS pappum ex Oriente petitum filamentaque sinensis istius PHALAENAE, nemini non arrident. DOMICILIA nostra, mirum quantum a veteri illa aedificandi ratione, loci utique naturae conformi recedant. Partes Europae Boreales Meridionalibus assimilantur: pavimenta lapidea, fenestrae llatiores, aulaea ex ultimis indiis adducta, aliaque vana ornamenta, fastui seculi congrua, nuspiam non occurrunt. Neque vero corporibus nostris parcimus, adspernantur scilicet vani homines habitum naturalem, atque ideo artis gymnasticae magistris formandum tradunt. Puellae, a primis inde incunabulis, varii generis colobiis constringuntur, ut junceae, qui seculi genius est, evadant.