Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 265
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem, uti diximus, vivendi ratione plethoricas, &libidinosiores admodum factas nutrices, plurima vitia infantibus instillare, probabile omnino est: nam condocet nos experientia, parentum adfectus &inclinationes in liberos transferri; quantumque lac ex mammis haustum huc conferat, testantur observationes paene innummerae a rei diaeteticae scriptoribus adductae, quae quidem totae quantae confirmant, nutricem lascivam, furto deditam, iracundam, Melancholicam aut hilarem, immo torvam &trucem, sui similes reddere alumnos. Narrat Deodatus, puellam quandam septem annos natam, quia a nutrice crapulae dedita, nutrita erat, liquoribus inebriantibus nimium indulsisse. Diaetetices scriptores referunt, Caesaris Claudii Tiberii Neronis nutricem bibacem fuisse, unde insatiabili bibendi appetentia, per universam vitam laboravit ipse, adeo ut frequenter a Romanis per contemtum Calidus Biberius Mero dictus fuerit. Et hujus quoque antecessoris Caji Caligulae nutrix, quo promte pusso mammas arriperet, sanguine eas illinere consvevit, quo, tam immanis &ferox factus fuerit, ut multa non solum homicidia ipse patraverit, sed &aliquando optaverit, ut toti humano generi unicum esset collum, quo maxima illud cum voluptate dissecaret. Huc etiam pertinent exempla veterum Heroum, qui puerulos suos lacte leonino nutriisse feruntur, ut inde virtute scilicet heroica praemunirentur. Porro quam laxas habenas adfectibus suis saepe concedant nutrices istae, principiis justi &honesti parum imbutae, toto die experimur ac proinde, quo vehementioribus AFFECTIBUS agitantur, eo fortius tenellis animis illos infigi necessum est.