Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 266
Unproofread scanNot analysed yet
Atrocissima omnium Ira, hominem in furorem agit, &vel unico momento, in rubrum, pallidum, fuscum, lividum convertit; ipse quoque chymus nutriens ex eadem caussa, fit acris &venenosus, vi drastici saepenumero impraegnatus, unde lac natura mitissimum non potest non aquae fortis naturam induere; &observatae nonnunquam sunt feminae, quae, postquam ira celeriter intumuerant, pusionibus mammis admotis, cicutam quasi propinaverunt, atque sic sua culpa effecerunt, ut infans mox convulsiones passus fuerit, ac frustra renitentibus medicamentis, exspiraverit. Solidiori itidem cibo &salsamentis ante assuefactas nutrices, lautioris vitae generis celeriter taedet, adeo ut delicias pristinas anxie circumspiciant; quale autem (per antec.) nutrimentum, talis chylus; qualis chylus, tale lac, &in universum status infantis statui nutricis exactissime quadrat. Sic, quae nutricem purgant, purgant etiam infantem; e. g si inter olera Solanum officinarum comedit femina, mali socium reddit ubera sua sugentem; Salsa nutricis alimenta, Scorbutum nutrito accelerant; unde saepius factum est, ut dentes vix licet pullulantes, carie tamen confecti &tartaro obducti deprehensi sint. Rusticae mulieres, dum laboribus suis quotidianis sudant, potione vini combusti, matutino praecipue tempore, delectantur, &vim fortissimi hujus liquoris, quamdiu in motu perpetuo versantur, optime quidem sustinent; sed postquam hoc otio &quiete frui caeperunt nutrices, longe aliter res se habet &plus quam semel contigit, ut, quando nocte exhausto lacte, debilitatae evigilaverunt, cum esurienti stomacho, memorato potu avidius sumto, consulere voluerunt, simul effecerint, ut infans uberibus admotus convulsionibus statim agitari coeperit, ac diem demum obiverit; quemadmodum magnus Boerhavius observavit: saepe quoque animadvertimus, prosperae valetudinis liberos, morte prorsus inopinata, ac inter amplexus nutricis celeriter exstingui, diaetae nutricis qui ignari fuimus.