Latin
CRYPTOGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 320
Unproofread scanNot analysed yet
Anxius itaque Sacerdotem adit, ei affatus lamias vel magas in ecclesia ejus reperiri, quae insidias praedio pararent; Sacerdos timore perculsus, se de ejusmodi nodis magicis legisse, eos vero nunquam antea vidisse, confitebatur, signoque crucis ter quaterque posito, hortulanum ad Dominum suum Parisiis degentem proficisci desperatus svadet, ut hosce repraesentando, ab omni culpa venturi mali liberatus esset. Parisios ille petens, pallido colore &sono rauco, quae invenerit, patrono indicat, qui horum ignarus chirurgum suum consulit, sed nec is ulteriore cognitione instructus erat; conveniunt ea propter, ut sententiam peterent experientissimi physici Dini Nollet qui advocatus horum visu laetebatur &similes adferens, centunculos illos dicit esse domicilia insectorum, unumque eorum aperire incipit, cum capilli hortulani prae timore erigebantur, metuendo aliquid mali eis certo Nollet contingere. Absque periculo autem D. embryonem apis, quae de foliis roseis nidum condiderat, detrahit; &sic tota magia in naturale domicilium innocentis apis commutata fuit. Pluviae Sangvineae, quibus muri templorum, aedes sepesque complutae fuerunt, ingentibus civitatibus metum attulerunt, uti miraculum exstitisset. Cum circa urbem Aquas Sextias Galliae A:no 1608. ejusmodi pluvia ceciderit, vulgus metu perculsus impendens malum exspectabat, usque dum Peirescius, rem accuratius perpendens, guttas hasce rubras ab innumeris Papilionibus (Fn. Sv. 775.) eo tempore circumvolantibus demissas esse, observabat, dum quae hujus papilionis larvas intra vitrum servabat, Sic transmatatae guttas sanguineas demittebant.