Latin
CRYPTOGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 321
Unproofread scanNot analysed yet
ipsius sententia monachorum, quod opus esset diaboli, cessabat ut &Physicorum, qui evaporationes rubras in aërem ascendisse &dein delapsas fuisse statuebant; quae ulterius vide apud Reaum. Insect. Tom. I. Curiosissimus SWAMMERDAMIUS, se in museo suo sedisse narrat, cum ad aures ejus ingens pervenerit vulgi rumor per totam urbem resonans, quod omnis Aqua Leidensis in Sangvinem esset permutata; tandem insecta quaedam, quae nominamus Monoculos (Fn. Sv. 1182.) ,rubrum illum colorem nimium multiplicata induxisse, examinata aqua, comperiit. Idem &MERRETTUS de Pluviis sang. vineis confirmavit. Phalaenam, Caput mortuum dictam (Reaum. Tom. 2. Tab. 24.) ,provinciis quibusdam Galliae nimium terrorem intulisse legimus, ob colorem &picturam. quod supra dorsum quasi cranium trahat, &tristissimum sonum edat, uti infans ejularet; unde incolae earum provinciarum perterriti aliquando, dum hujus copia exstiterat frequentissima, nec illis prius animadversa, illam non solum praenunciam malorum calamitatumque judicarunt, sed &in sacculo suo dorsali, signo cranii notato, pestem, aliosque morbos contaminosos eam circumferre existimarunt; cum tamen quotannis existat &differat tantum majore aut minore copia. Vulgus noster dum celeri &inopinato morbo affligitur, Medicum anxie quaerere solet: utrum malum illud de aëre irruerit? quod Doctorum opera &observationes Medicis ansam credendi minime praebent. Rusticus quidam, Assessor judicii Territorialis, pater pastoris ROSBAECK hodie in Pietteryd, e villa sua prima fere nocte egressus aliquid manum quasi pungere sentiisset; punctura minime observabatur, sed statim horrendus dolor in eodem loco ingenti cruciatu bonum virum torquebat, ut insanum fore aut mortem obiturum omnes quotidie credebant; lente tamen post tantos cruciatus convaluit, omnibus ignota caussa mali.