Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 346
Unproofread scanNot analysed yet
)inimicissima Ornithologis pestis Musea inficit, ibique exuvias avium, multa cura, industria laboreque multo praeparata, prorsus destruit. Nec salibus, aloë aliisque adspersis amaris tam fatalis hostis se penitus coërceri patitur. PHALAENA nasuta cinerea, alis superioribus duplici linea punctatis. (Roes. 1. phal. 4. p. 41. t. 1.) edit Insecta in Museis asservata. CERAMBYX Fur (Fn. Sv. 487.) herbaria Botanicorum petit, nisi diurna manu nocturnaque illa versentur vix pellendus. PEDICULUS pulsatorius (Fn. Sv. 1168.) ichthyocollam, qua herbas siccas papyro adglutinare solemus, subedit, illasque ab hoc sejungit. Omnia autem tria proxime memorata, conjunctis quasi viribus, quae in thecis transfixa aciculis servantur Insecta, abolere laborant. PHALAENA nasuta (Roes. 1. phal. 4. p. 25. t. 12.) serina cerealia in granariis misere destruit. De Geer. Act. Stockh. CURCULIONES (Fn. Sv. 464 &474.) granariis insidiantes muribus plus derodunt, tontaque interdum perdunt, nisi ventilentur frumenta quotidie &expurgentur jactatione. CURCULIO helvulus (Fn. Sv. 462.) Mercatores frumentorum lentes ab hoc insecto corruptas vilissimo saepe pretio vendere, aut exesas plane ejicere coguntur.