Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 347
Unproofread scanNot analysed yet
Pisa ex Americae Septentrionalis incolis antea sata fuisse in ea copia, ut eorum semina per Meridionales hujus terrae provincias divenderentur cum summo lucro, retulit Clarissimus Dominus KALM Aboënsis Professor nuper ex itinere per has oras redux; at vero simul indicavit, hoc commercium penitus cessasse, postquam CURCULIO pisorum quidam ita se multiplicaverit, ut exedat fere omnia semina, vix tot relictis, quae sementi sufficerent. Adduxit etiam laudatus Vir inter alia semina, etiam varia e Pisorum genere, inter quae post reditum plurima reperiit individua hujus Curculionis adhuc viva, eaque misit non tantum ad illustrissimum Senatorem Comitem Dominum CAROL. G. TESSIN, sed etiam ad D. Praesidem. Metuo valdè, ne hujus insecti coloniae ab America in Angliam aliquando cum aliis messibus adducantur, &hinc porro nisi migraturis obex objiciatur, per totam dein Europam se diffundat (*). Nec (*)CURCULIO pisorum gerit Corpus fuscum, magnitudine Cimicis majoris, adspersum punctis albis vagis; Elytra obtusissima apice nigra, abdomine longe breviora; Thorax transversim ovalis; Caput parvum acuminatum; Antennae clavatae, fuscae; Abdomen a tergo, ubi apice nudum, macula alba triloba notatum; Pedes cinerei.