Latin
INSECIOROM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 348
Unproofread scanNot analysed yet
Nec abs re fore judico, heic commemorare, quod eodem plane fato semina Diadelphiae, quae Consiliarius Commerciorum D. LAGERSTOM ab India Orientali ad Hortum Academicum transmitti curavit, perierint. Nempe corrosa a minimo quodam hujus CURCULIONE chinensi, dum huc perferrentur &ita exesa fuerunt, ut ne unicum quidem intactum superfuerit, quumque ad nostra littora cum seminibus illis viva pervenerint ipsa animalcula, eorum heic subjungere descriptionem luDERMESTES typographus (Fn. Sv. 366. )truncos arborum libro &cortice obductos ad Siphones aliosque usus aptandos saepe vitiat; per varios enim labyrinthos incedens polline hos librum inter &lignum implet, quo fit, ut liber decidat, &inutile huic usui reddatur lignum. Immo aedes ligneas vetustiores, hujus aliorumque insectorum vi fractas in pollinem fatiscere &dilapsas everti, quis ignorat. CERAMBYCES varii (Fn. Sv. 478. etc.) ova tignis &truncis exscissis injicunt, ex quibus ortae larvae ligna perforant; foramina pluviis patent; pluviae resolvunt, truncus brevi putrescit. MELOE navalis (Syst. Nat. G. 156. n. 6.) sive Cantharis ligni. Tota hujus insecti historia &figura videatur in Domini Praesidis Itinere Vestro-Goth. p. 153. ubi observatum equidem legi, quod animal hoc denssimos durissimosque excavet truncos quer(*) CURCULIO (chinensis) fuscus, elytris ferrugineis, Scutello albo. Magnitudine est Pediculi: Caput &Thorax fusca, apex thoracis notatus macula alba triangulari; Elytra brevia &fere retusa, ferruginea; Abdomen ad latera versus apicem macula alba notatum; Femora crassa. querneos, quo inepti plane navibus conficiendis evadunt. APIS ignita (Fn. Sv. 1004.) parietes ligneos &praecipue argillaceos perterebrando sociam in aedibus destruendis operam commodat praecedentibus.