Latin
CONGENERES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 43
Unproofread scanNot analysed yet
CONGENERES. gVERBENA tetrandra, spicis longis acuminatis, foliis multifido-laciniatis. g VERBENA bastata. d VERBENA spuria. Et 9 &&maxime inter se differunt, &enim spicis gaudet filiformibus, floribus remotis, pallidis. Q vero gerit spicas fere clavatas, floribus imbricatis, saturate purpureis. Folia quoque horum quam maxime diversa sunt. Filia naturalis 8 in Horto Academico 1748. eodem pulvillo cum 2 &&enata est, etiamsi neque per disseminationem, cum nemo ejus semina heic antea habuerit, neque plantationem, cum antea non fuerit intra patriam visa. Ex toto alias convenit haec 8 cum ? ,sed folia exacte sunt 8, quoad magnitudinem, figuram &scabritiem. Altero anno planta in Horto periit. 19. 8 HELIANTHUS multistorus. ? HELIANTHUS annuus. g HELIANTHUS tuberosus. Planta nostra 8 ita omnino cum parentibus 8 &&convenit, ut in omnibus, quibus ab una differt, id mutuetur ab altera; Q enim gaudet radice annua, fibrosa, maximaque substantia medullari in receptaculo floris, indeque maximus est flos. &vero gaudet substantia carnosa in tuberibus radicis perennantibus, in receptaculo vero florum nulla fere, unde flos minimus est. 8 autem &in radice fibrosa &in receptaculo floris hanc substantiam aequaliter distribuit; quo radix perennat, receptacula autem florum majora &,minora vero P sunt. Folia Q cordata, nervis tribus pone, seu extra sinum baseos unitis, nudis. Folia 8 ovato-cordata, nervis tribus infra basin folii unitis, adeoque postico latere etiam foliosis. Folia vero /ad partem inferiorem caulis conveniunt cum Q, ad partem vero superiorem cum &,itaque 8 media inter Q &&. Locus natalis omnium est America. 20. &TRIFOLIUM hybridum. 2 TRIFOLIUM repens. &TRIFOLIUM pratense.