Latin
CONGENERES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 44
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc certe distinctam esse a nostro Trifolio Z, non possumus non contendere, cum 8 caulis sit diffusus, longitudine saepe pedalis, minimeque repens aut perenius ut Z, sed tantum procumbens; annua planta, &propriis seminibus propagetur. Illam g vero hybridam esse claret, cum caulis, qua omnes suas partes conveniat eum Trifolio d, cum quo etiam crescit, non tantum prope Upsaliam, sed &juxta Aboam, ubi eandem praeterita aestate legi. Ludit etiam flos albus communiter colore purpurascente, quo tantum accedit patri, quantum a matre recedit; praeterea Fructificationem Trifolii albi P, cum omnibus ejus proprietatibus gerit. Paucis locis obvia est haec planta, nec veteribus nota, quod videtur esse signum, illam haud ita pridem generatam fuisse. 21. &CENTAUREA moschata. Amberboi alterum cum corona amplissima. Vaill. Cyanus orientalis alter s. constantinopolitanus fistuloso flore Tournef. inst. 446. P CYANUS floridus odoratus turcicus s. orientalis major. Tournef. inst. 446. d CENTAUREA aliqua. Hanc plantam &ortam esse ex Q, &habitus &facies caulis, statura, odor &annuitas, praeter reliqua, satis superque comprobant. Differentiae, quibus &&°inter se distinguuntur sequentes sunt: Calyx Q magis ovatus, squamis apice fusco; intimis membranaceis, apice acutis armatis, &magis globosus, squamis apice obtusis, nec armatis. Radii corollae in 8 luteae fistulosae, prismaticae, plicatae, ore tantum quatuordecim-dentato; in ζ vero purpureae aut albae, tubulosae, infundibuliformes, striatae, ad medium quatuordecim-fidae.