Latin
XXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 65
Unproofread scanNot analysed yet
3. Neglectus Specificationis Morborum. Hinc praestantissima ad morbum quendam in uno homine debellandum, remedia, immo vero illa ipsa, quae ob insignem virtutem specifica nuncupantur, in alio adhibita, vel nihil omnino juvant, vel aegroto officiunt, semper profutura, si species morbi utrobique esset eadem. Itaque quamdiu Medici non disponunt hanc de morbis doctrinam ad eum modum, quo Botanici plantarum scientiam dudum ordinarunt, non poterit non dubia saepius &fallax esse medicina. Quod si quis Colicam haemorrhoidalem plethorici adgrediatur spirituosis, calidisque carminativis, quae Colicae flatulentae corporis tardioris &frigidi conveniunt, nae is gravissimi erroris sentiet in aegro specimina tristissima, cujus rei videsis in Diss. Med. Dni. Arch. Baeck: De Medicam. Domest. &c. exemplum memorabile. 4. Praeceps imprudensque judicium de venenis, corumque a medicamentis differentia, quae non nisi gradu virium inter se discrepant. Hinc antecessores, dum opinabantur plantam quandam esse venenatam, aegris eam exhibere vix ausi sunt. Laurocerasus neque in phthisi neque in siphilitide, quamquam laudabile remedium, usurpatur, ob veneni latentis suspicionem.