Latin
XXXIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 66
Unproofread scanNot analysed yet
Pulsatilla, cujus radix strenuum ad hysteriam auxilium, obsoleta est, cum Helvigius observaret quendam, syrupo ex ea parato usum, interire; quasi vero potus inebriantes ideo exsecrari homines deberent, quod abusu illorum quidam &rationem &vitam pessumdant. Lignum Colubrinum, in ictu venenato &quartana celebre, etiam vitatur. Mandragorae usum commendare nemo fere audet, quamvis vires ejus ad podagram monstraverit Schapperus. Belladonna, ut virosa in usum non vocatur, quem tamen ab ea insignem ad tumores mammarum compescendos, exspectare licet. Abusus circumforaneorum &ad mortes experimenta. Hi absterruerunt a clarissimis medicamentis aegros, ita ut Medicus ea propinare vereretur, quandoquidem formidolosus aegro adversarius fidem vel potius fucum faciebat, idem ei destinari pharmacum, quod aliis dudum mortem accelerasset, per se quidem innocens, at intempestiva adplicatione noxium. Veratrum olim deploratos sanavit morbos, erroribus autem Agyrtarum &dosi justo forte majori factum est, ut in desuetudinem abierit, reviviscere autem incepit EFrangulae cortex heroicum laterium &Colocynthis. est purgans; Medici tamen eum praescribere vix sustinent, forte vestigiis territi audaculorum, qui nimiam ejus exhibuere portionem. Opii usum, vel externum diu recentiorum plurimi reformidarunt. 6. Timiditas medicorum &cautio, ne aegris nocerent exhibendis remediis validioribus. Quam ob rem lenta potius medicamenta, veluti seduli spectatores, quam strenua adhibuerunt. Ex hac forte ratione Stahliani Chinae corticem aversantur, quamvis ignorantia Botanices elegerit Cascarillam, eximiam sane in exacerbantibus, ceterum non omnis malignitatis expertem. Elaterium, quod drasticum quidem est, minime tamen tam horrificum, ut ne in hydrope adhiberi queat, &Squillam, cujus vis incidendi viscidum maxima, diu medici usurpare veriti sunt, cum justam utriusque dosin ignorarent.