Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 82
Unproofread scanNot analysed yet
CAMPANULAE, quarum fere omnes species esculentae sunt, tum quoad Radicem ante quam caulescant, tum quoad Folia, quae cocta edantur, &quidem species maxima 180 majorem prae caeteris suppeditat copiam, juxta radices montium luxurians; harum vero in cibariis usus nostratibus hucusque latuit. 195. RIBES Grossularia. Baccae non solum crudae eduntur cum sapore, sed &grossi in embemmata coquuntur, nec non lagenis, aqua fervente antea calefactis &suberibus dein bene reclusis, injecti, in futuros usus diu servantur. 196. 197. 198. RIBES. In oris nostris borealibus optime vigent; baccae crudae sapidissimae, in robos &syrupos praeparatae ad refrigerandum &orexin exitandum circa assaturas, vulgo adhibentur. 208. CHENOPODIUM Bonus Henricus, ubique luxurians in areis villarum. Turiones, germina novella &florum tyrsi, dum adhuc teneri sunt, coquantur aqua aut carnium jusculo, &cum butyro liquefacto, non sine delectamento comeduntur, siquidem sapore &vi nutriendi Asparago persimili, gaudent. Foliorum alioquin verno tempore loco brassicae usus apud exteros jamdiu invaluit. 220. ERYNGIUM maritimum praesertim juxta littora maris crescit.