Latin
ESCCEENTI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 83
Unproofread scanNot analysed yet
Turiones ante florescentiam in modum Asparagi praeparatae, grate sapiunt, optime nutriunt, vigoremque reddunt. 223. DAUCUS Carota, in variis locis Uplandiae, non minus ac alibi, juxta margines agrorum crescit &cum Dauco sativa, eandem constituit speciem; quare etiam radices, ante caulescentiam si sumantur, eundem cum ipsa &saporem praestant &usum. 221. HERACLEUM Sphondylium Poloni &Lithuam ex foliis &seminibus, addito fermento, potionem coquere feruntur, quae pauperibus sit loco cerevisiae. Dod. pempt. 307. Camscatsenses caules nudos probe decorticatos comedunt. Gmel. Mir. 1. p. 214. Russi petiolos foliorum radicalium decorticatos &in sole suspensos, ut aliquantulum siccentur, colligunt in fasciculos &denuo suspensos, donec flavidi evaserint, saccis imponunt, in quibus farina quaedam dulcis saccharo analoga efflorescit, quem petiolorum quassatione colligunt; hoc saccharum corvivis cupediarum loco offerunt. Quomodo ab iis etiam spiritus ardentes destillantur, vide apud Cl. Gmelinum I. c. 233. ANGELICA Archangelica. Caules, antequam umbella explicata est, decorticantur &esitantur crudi a Lapponibus, instar pomorum sapidi &salubres. Fl. lapp. p. 69. Semina etiam tingunt spiritum frumenti gratiore odore &sapore. 242. SCANDIX Cerefolium crescit in agris Gotlandiae, folia eduntur cocta in jusculis, nec non adhibentur ad panatellas &placentas, quas sapidas &gratiores reddunt. 245. CARUM Carvi, frequentissimum in pratis nostris, sed plerumque neglectum. Radices adhuc tenerae in cibis, ipsa etiam pastinaca jucundiores &delicatiores sunt (Parkins.) ,adeoque latrantes stomachos pauperum saepius possent apud nostrates compescere. Semina adduntur pani acidiusculo &caseis ad corroborandum stomachum: frequens etiam est horum usus in Suecia australi in spiritus frumenti destillatione. It. scan. 139. 178. 201. Folia tenera cum oleribus coquuntur. 248. APIUM graveolens sponte crescit in Scania, cujus radix in hortis culta in acetariis &jusculis notissima est.